PROLOGUS


1 Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple, 2 ut ad eum per oboedientiae laborem redeas, a quo per inoboedientiae desidiam recesseras. 3 Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero regi militaturus, oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis.

4 In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas, 5 ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero computare non debet aliquando de malis actibus nostris contristari. 6 Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet, 7 sed nec, ut metuendus dominus irritatus a malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam.

8 Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac dicente: Hora est iam nos de somno surgere, 9 et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens: 10 Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. 11 Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis. 12 Et quid dicit? Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos 13 Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant.

14 Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum, iterum dicit: 15 Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos? 16 Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus: 17 Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum; deverte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. 18 Et cum haec feceritis, oculi mei super vos et aures meas ad preces vestras, et antequam me invocetis dicam vobis: Ecce adsum. 19 Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos, fratres carissimi? 20 Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae.

21 Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum evangelii pergamus itinera eius, ut mereamur eum qui nos vocavit in regnum suum videre.
22 In cuius regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus curritur, minime pervenitur. 23 Sed interrogemus cum propheta Dominum dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? 24 Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, 25 dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam; 26 qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua; 27 qui non fecit proximo suo malum, qui opprobrium non accepit adversus proximum suum; 28 qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi, cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens, deduxit ad nihilum, et parvulos cogitatos eius tenuit et allisit ad Christum; 29 qui, timentes Dominum, de bona observantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona non a se posse sed a Domino fieri existimantes, 30 operantem in se Dominum magnificant, illud cum propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; 31 sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit, dicens: Gratia Dei sum id quod sum; 32 et iterum ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. 33 Unde et Dominus in evangelio ait: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram; 34 venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit, quia fundata erat super petram.

35 Haec complens Dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere. 36 Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur, 37 dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit? 38 Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed convertatur et vivat.

39 Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi eius, audivimus habitandi praeceptum, sed si compleamus habitatoris officium. 40 Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum oboedientiae militanda, 41 et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum ut gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare. 42 Et si, fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus pervenire perpetuam, 43 dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, 44 currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat.

45 Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii. 46 In qua institutione nihil asperum, nihil grave, nos constituturos speramus; 47 sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit, 48 non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio incipienda. 49 Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, 50 ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse consortes. Amen.

 

[Index]