LXIX UT IN MONASTERIO NON PRAESUMAT ALTER ALTERUM DEFENDERE


1 Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi tueri, 2 etiam si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur. 3 Nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest. 4 Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.

[Index]