LXIII DE ORDINE CONGREGATIONIS


1 Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit.

2 Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat aliquid, 3 sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem.

4 Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum; 5 et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec praeiudicet, 6 quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt. 7 Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint, 8 ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit, 9 pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata.

10 Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. 11 In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, 12 sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna reverentia.

13 Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, dominus et abbas vocetur, non sua assumptione sed honore et amore Christi; 14 ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.

15 Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem benedictionem petat. 16 Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus, 17 ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes.

18 Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur. 19 Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intellegibilem aetatem perveniant.

 

[Index]