LXII DE SACERDOTIBUS MONASTERII


1 Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi.

2 Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam, 3 nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari subdendum. 4 Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat.

5 Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in monasterio, 6 praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere voluerint. 7 Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat.

8 Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur. 9 Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio. 10 Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de monasterio, 11 si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit.

[Index]