LVI DE MENSA ABBATIS


1 Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. 2 Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. 3 Seniore tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam.

[Index]