LV DE VESTIARIO VEL CALCIARIO FRATRUM


1 Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel aerum temperiem dentur, 2 quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. 3 Haec ergo consideratio penes abbatem est. 4 Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam -- 5 cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam -- 6 et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas.

7 De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit.

8 Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata.

9 Accipientes nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. 10 Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res; 11 iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. 12 Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum.

13 Femoralia hi qui in via diriguntur de vestario accipiant, quae revertentes lota ibi restituant. 14 Et cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores; quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant.

15 Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale.

16 Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur; 17 et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae subiaceat. 18 Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt necessaria, 19 id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio.

20 A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia dabatur singulis prout cuique opus erat. 21 Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem invidentium; 22 in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet.

[Index]