LIV SI DEBEAT MONACHUS LITTERAS VEL ALIQUID SUSCIPERE


1 Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis neque a quoquam hominum nec sibi invicem litteras, eulogias vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine praecepto abbatis. 2 Quod si etiam a parentibus suis ei quicquam directum fuerit non praesumat suscipere illud, nisi prius indicatum fuerit abbati. 3 Quod si iusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari, 4 et non contristetur frater cui forte directum fuerat, ut non detur occasio diabolo. 5 Qui autem aliter praesumpserit, disciplinae regulari subiaceat.

[Index]