LII DE ORATORIO MONASTERII


1 Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. 2 Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, 3 ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate. 4 Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. 5 Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.

[Index]