LI DE FRATRIBUS QUI NON LONGE SATIS PROFICISCUNTUR


1 Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti ad monasterium, non praesumat foris manducare, etiam si omnino rogetur a quovis, 2 nisi forte ei ab abbate suo praecipiatur. 3 Quod si aliter fecerit, excommunicetur.

[Index]