L DE FRATRIBUS QUI LONGE AB ORATORIO LABORANT AUT IN VIA SUNT


1 Fratres qui omnino longe sunt in labore et non possunt occurrere hora competenti ad oratorium -- 2 et abbas hoc perpendet, quia ita est-- 3 agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua.

4 Similiter, qui in itinere directi sunt, non eos praetereant horae constitutae, sed ut possunt agant sibi et servitutis pensum non neglegant reddere.

[Index]