XLVII DE SIGNIFICANDA HORA OPERIS DEI


1 Nuntianda hora operis Dei dies noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis competentibus compleantur.

2 Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine suo quibus iussum fuerit imponant. 3 Cantare autem et legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium implere ut aedificentur audientes; 4 quod cum humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit abbas.

[Index]