XLIII DE HIS QUI AD OPUS DEI VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT


1 Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur, 2 cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem.

3 Ergo nihil operi Dei praeponatur.

4 Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, 5 sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, 6 usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat. 7 Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; 8 nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio maligno; 9 sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.

10 Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stent, 11 nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua, 12 ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.

13 Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, 14 qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; 15 si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, 16 sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem.

17 Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui post cibum dicitur.

18 Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere; 19 sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.

[Index]