XLII UT POST COMPLETORIUM NEMO LOQUATUR


1 Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. 2 Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: 3 si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, 4 non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.

5 Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. 6 Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, 7 omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, 8 omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.

9 Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat -- 10 excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, 11 quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.

[Index]