XL DE MENSURA POTUS


1 Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; 2 et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. 3 Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. 4 Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.

5 Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. 6 Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, 7 quia vinum apostatare facit etiam sapientes.

8 Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent. 9 Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.

[Index]