IV QUAE SUNT INSTRUMENTA BONORUM OPERUM


1 In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute;
2 deinde proximum tamquam seipsum.
3 Deinde non occidere,
4 non adulterare,
5 non facere furtum,
6 non concupiscere,
7 non falsum testimonium dicere,
8 honorare omnes homines,
9 et quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat.
10 Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum.
11 Corpus castigare,
12 delicias non amplecti,
13 ieiunium amare.
14 Pauperes recreare,
15 nudum vestire,
16 infirmum visitare,
17 mortuum sepelire.
18 In tribulatione subvenire,
19 dolentem consolari.
20 Saeculi actibus se facere alienum,
21 nihil amori Christi praeponere.
22 Iram non perficere,
23 iracundiae tempus non reservare.
24 Dolum in corde non tenere,
25 pacem falsam non dare.
26 Caritatem non derelinquere.
27 Non iurare ne forte periuret,
28 veritatem ex corde et ore proferre.
29 Malum pro malo non reddere.
30 Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre.
31 Inimicos diligere.
32 Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere.
33 Persecutionem pro iustitia sustinere.
34 Non esse superbum,
35 non vinolentum,
36 non multum edacem,
37 non somnulentum,
38 non pigrum,
39 non murmuriosum,
40 non detractorem.
41 Spem suam Deo committere.
42 Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi;
43 malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet.
44 Diem iudicii timere,
45 gehennam expavescere,
46 vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare,
47 mortem cotidie ante oculos suspectam habere.
48 Actus vitae suae omni hora custodire,
49 in omni loco Deum se respicere pro certo scire.
50 Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et seniori spiritali patefacere,
51 os suum a malo vel pravo eloquio custodire,
52 multum loqui non amare,
53 verba vana aut risui apta non loqui,
54 risum multum aut excussum non amare.
55 Lectiones sanctas libenter audire,
56 orationi frequenter incumbere,
57 mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri,
58 de ipsis malis de cetero emendare.
59 Desideria carnis non efficere,
60 voluntatem propriam odire,
61 praeceptis abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliter-- quod absit-- agat, memores illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.
62 Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur.
63 Praecepta Dei factis cotidie adimplere,
64 castitatem amare,
65 nullum odire,
66 zelum non habere,
67 invidiam non exercere,
68 contentionem non amare,
69 elationem fugere.
70 Et seniores venerare,
71 iuniores diligere.
72 In Christi amore pro inimicis orare;
73 cum discordante ante solis occasum in pacem redire.
74 Et de Dei misericordia numquam desperare.
75 Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis. 76 Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit. 77 Quod oculus non vidit nec auris audivit, quae praeparauit Deus his qui diligunt illum. 78 Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione.

 

[Index]