XXXVI DE INFIRMIS FRATRIBUS


1 Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, 2 quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me, 3 et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis. 4 Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; 5 qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. 6 Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur.

7 Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus. 8 Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur --sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. 9 Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.

10 Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.

[Index]