XXXIV SI OMNES AEQUALITER DEBEANT NECESSARIA ACCIPERE


1 Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat. 2 Ubi non dicimus ut personarum-- quod absit-- acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; 3 ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, 4 qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; 5 et ita omnia membra erunt in pace.

6 Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; 7 quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.

[Index]