XXXIII SI QUID DEBEANT MONACHI PROPRIUM HABERE


1 Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, 2 ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, 3 neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, 4 quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate; 5 omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit.

6 Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat.

7 Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; 8 si non emendaverit, correptioni subiaceat.

[Index]