XXXII DE FERRAMENTIS VEL REBUS MONASTERII


1 Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, 2 et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. 3 Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit.

4 Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur; 5 si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.

[Index]