XXIX SI DEBEANT FRATRES EXEUNTES DE MONASTERIO ITERUM RECIPI


1 Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, 2 et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas comprobetur. 3 Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.

[Index]