XXVIII DE HIS QUI SAEPIUS CORREPTI EMENDARE NOLUERINT


1 Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. 2 Quod si nec ita correxerit, aut forte-- quod absit-- in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: 3 si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae, 4 et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam-- quod maius est-- suam et omnium fratrum pro eo orationem, 5 ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. 6 Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis, 7 et iterum: Infidelis, si discedit, discedat, 8 ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.

[Index]