XXVII QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS


1 Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. 2 Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, 3 qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, 4 sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus.

5 Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. 6 Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; 7 et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis. 8 Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; 9 cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem.

 

[Index]