XXV DE GRAVIORIBUS CULPIS


1 Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa, simul ab oratorio. 2 Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. 3 Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis 4 traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. 5 Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; 6 nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.

[Index]