XXIV QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS


1 Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; 2 qui culparum modus in abbatis pendat iudicio.

3 Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. 4 Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. 5 Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, 6 ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, 7 usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

[Index]