XXIII DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM


1 Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, 2 hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. 3 Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 4 Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; 5 sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.

[Index]