XXII QUOMODO DORMIANT MONACHI


1 Singuli per singula lecta dormiant. 2 Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant.

3 Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. 4 Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane.

5 Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; 6 et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia.

7 Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. 8 Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.

[Index]