XXI DE DECANIS MONASTERII


1 Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, 2 qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. 3 Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, 4 et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam.

5 Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, 6 et alter in loco eius qui dignus est surrogetur.

7 Et de praeposito eadem constituimus.

[Index]