XX DE REVERENTIA ORATIONIS


1 Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, 2 quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. 3 Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus.

4 Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. 5 In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore omnes pariter surgant.

[Index]