II QUALIS DEBEAT ESSE ABBAS


1 Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. 2 Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, 3 dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. 4 Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, 5 sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur, 6 memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio. 7 Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. 8 Tantundem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, 9 pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta Domino: iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreverunt me, 10 et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors.

11 Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, 12 id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus factis suis divina praecepta monstrare. 13 Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, 14 ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te, 15 et: Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti.

16 Non ab eo persona in monasterio discernatur. 17 Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem. 18 Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa exsistat. 19 Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine id faciet. Sin alias, propria teneant loca, 20 quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum personarum acceptio. 21 Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. 22 Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina.

23 In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, 24 id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, 25 id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus.

26 Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint oriri radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. 27 Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat, 28 improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur, 29 et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte.

30 Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.

31 Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus; 32 et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat. 33 Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, 34 sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. 35 Et ne causetur de minori forte substantia, meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis, 36 et iterum: Nihil deest timentibus eum.

37 Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam, 38 et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. 39 Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, 40 et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus.

[Index]