XIX DE DISCIPLINA PSALLENDI


1 Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, 2 maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus. 3 Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, 4 et iterum: Psallite sapienter, 5 et: In conspectu angelorum psallam tibi. 6 Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, 7 et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.

[Index]