XVIII QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT


1 In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae. 2 Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi; 3 reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur.

4 Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; 5 et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. 6 Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur.

7 Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur.

8 Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico et secunda feria, 9 tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. 10 Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. 11 Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur.

12 Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. 13 Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, 14 exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; 15 reliqui omnes in vespera dicendi sunt. 16 Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; 17 centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur.

18 Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur.

19 Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium.

20 Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, 21 partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem.

22 Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, 23 dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias. 24 Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, 25 dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.

[Index]