XVII QUOT PSALMI PER EASDEM HORAS CANENDI SUNT


1 Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus.

2 Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una gloria, 3 hymnum eiusdem horae post versum Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur. 4 Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Kyrie eleison et missas.

5 Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison et missas. 6 Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas, si vero minor, in directum psallantur.

7 Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum antiphonis terminetur. 8 Post quibus psalmis, lectio recitanda est; inde responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missae.

9 Completorios autem trium psalmorum dictione terminentur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi sunt. 10 Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae fiant.

 

[Index]