XVI QUALITER DIVINA OPERA PER DIEM AGANTUR


1 Ut ait propheta: septies in die laudem dixi tibi. 2 Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, 3 quia de his diurnis horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi. 4 Nam de nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi.

5 Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiae suae, id est matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera, completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei.

[Index]