XV ALLELUIA QUIBUS TEMPORIBUS DICATUR


1 A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. 2 A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. 3 Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona. 4 Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.

[Index]