XIV IN NATALICIIS SANCTORUM QUALITER AGANTUR VIGILIAE


1 In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus, sicut diximus dominico die agendum, ita agatur, 2 excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur; modus autem suprascriptus teneatur.

[Index]