XIII PRIVATIS DIEBUS QUALITER AGANTUR MATUTINI


1 Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur, 2 id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona, subtrahendo modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum antiphona dicatur. 3 Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: 4 secunda feria, quintum et tricesimum quintum; 5 tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; 6 quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; 7 quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; 8 sexta feria, septuagesimum quintum et nonagesimum primum; 9 sabbatorum autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui dividatur in duas glorias. 10 Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia Romana dicantur. 11 Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda, responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et completum est.

12 Plane agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo per ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a priore, propter scandalorum spinas quae oriri solent, 13 ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis sicut et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio. 14 Ceteris vero agendis, ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo.

[Index]