XII QUOMODO MATUTINORUM SOLLEMNITAS AGATUR


1 In matutinis dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus psalmus, sine antiphona, in directum. 2 Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia. 3 Post quem dicatur centesimus septimus decimus et sexagesimus secundus. 4 Inde benedictiones et laudes, lectionem de Apocalypsis una ex corde, et responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et completum est.

[Index]