XI QUALITER DIEBUS DOMINICIS VIGILIAE AGANTUR


1 Dominico die temperius surgatur ad vigilias. 2 In quibus vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis. 3 Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant.

4 Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antiphonas sicut anteriores, et versu. 5 Post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra.

6 Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum, quas instituerit abbas; quae cantica cum alleluia psallantur.

7 Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur aliae quattuor lectiones de novo testamento, ordine quo supra. 8 Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. 9 Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus omnibus. 10 Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant matutinos.

11 Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis quam hiemis aequaliter in die dominico teneatur. 12 Nisi forte -- quod absit -- tardius surgant: aliquid de lectionibus breviandum est, aut responsoriis. 13 Quod tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum.

[Index]